FAUNI Ficarii

FAUNI Ficarii
FAUNI Ficarii
apud Hieronym. in versione Ieremiae c. 50. v. 39. ubi in Hebraeo est Gap desc: Hebrew, occurrunt: item apud eundem in Esai c. 13. ac Isid. Origin. l. 8. in sine, et rursus l. 11. c. 3. Sic apud paulum Diacon. Filmer Gothorum Rex sagas quasdam, Alraunas vernaculo sermone dictas, ex castris suis proscriptas relegavit in Scitharum solitudines; ubi ex earum concubitu honines silvestres, quos nonnulli Faunos sicarios vocant, Hunnos procreasse crediti sunt. Nempe, quia Fauno terrores Panicos, et φάσματα quaecunqueve terrorem videntibus incutientia, vett. Romani tribuêrunt, Hieronym. ex Hebr. Gap desc: Hebrew, quod terribile, et Gap desc: Hebrew, quod terrorem sonat, vocem Gap desc: Hebrew fieri eaque spectra quaevis terribulia denotari putavit. Iidem autem Ficarii dicti sunt, non tam a ficubus, ut quidam volunt, quam a sicis; de quibus passim Mart. ut l. 1. Epigr.66. cuius Epigraphe ad Caecilianum de genere, et declin. ficus.
Cum dixi Ficus, rides quasi barbara verba
Et dici Ficos, Caeciliane iubes
Dicemus Ficos, quas scimus in arbore nasci:
Dicemus ficos Caeciliane tuos
Idem l. 4. Epigr. 52. cuius epigraphe in Aedylum
Gestari iunctis nisi desinis Aedyle capris
Qui modo Ficus eras iam caprificus eris.
Unde ficosus l. 7. Epigr. 70. cuius epigraphe de familia ficosa.
Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
Filia ficosa est, et gener atque socer.
Definit avem ficos, Galen. ex Hippocrate, ἐπαναςτάσεις σαρκωδ`εις εν τοῖς τῶ βλεφάρων τόποις γενομένας, cornosas eminentias in palpebrarum locis obortas. Quos tamen alii reliquis etiam corporis partibus sed iis maxime, quae pilosae sunt, adnasci scribunt. Ab hoc itaqueve morbo, quo facies deformatur maxime, Fauni, Satyrorum genus, dici videntur, cum Graecos videamus morbis non absimilibus a Satyris desumpta nomina indidisse, utpote quibus persuasum Satyros habere vultum quibusdam tuberculis tumoribusqueve inaequalem: hinc σατυριασμὸς apud Hippocratem de glandulosis eminentiis circa tempora, et aures; item de elephantiasi, cum incipit efflorescere: σατυρία, apud Philosophum de Gener. Anim l. 4. c. 3. Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte plster. l. VI. c. 6. et quae supra diximus, in Druias, Dryas, Fata etc. De Faunis vero fatidicis, carminis genere, Festo memorato, apud Scalig. Poêtic. l. 2. c. 24. Addam saltem, (de quo iam aliquid dictum) Semideos Faunos, post longissima tempora etiam morti obnoxios, fuisse creditum. Nota certe historia magni
Panis mortui apud Plutarch. cuius de interitu talium Geniorum vide Commentarium de Des. Orac. Ipsumqueve Faunorum hoc genus patrem non ultra Annos 120. vixisle, evincit Arnob. Imo et conditionem eorum Nymphis deteriorem manifesto facit Pap. Stat. Theb. l. 6. v. 96.
Faunorumqueve greges, aderat miser abile suo
Exidium.
ubi eorum greges interiisse durante Nemeaeâ sylvâ dicit; cum Nymphae non nisi arboribus commori crederentur. Faunos autem Nymphis iungit, quod et illi arboribus cognati: Claud. Rapt. Proserp. l. 3. Carm. 36. v. 379. et seqq.
——— pariter traxêre ruinam
Et pariter posuêre comam, campoque recumbunt
Faunorum Dryadumque dolor.
Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et de Faunorum ludibriis, quibus puerperae vexatae, infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FICARII Fauni — vide supra Fauni Ficarii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dusios — In the Gaulish language, Dusios[1] was a divine being[2] among the continental Celts[3] who was identified with the god Pan of ancient Greek religion and with the gods Faunus, Inuus, Silvanus, and Incubus of ancient Roman religion. Like these… …   Wikipedia

  • DUSII — Gallorum incubi daemones, apud Augustin. de Civ. Dei. l. 15. c. 21. Ficarii Fauni Romanis, Rapiae. Vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”